- EFFASCINATRICES Familiae
- EFFASCINATRICES Familiaememorantur Plin. l. 7. c. 2. in Africa, quarum laudatione intereant probata, are scant arbores, emoriantur infantes: in Triballis et Illyriis, qui visu quoque effascincnt interimantque quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis: in Scythia similiter feminae quae vocantur Bithyae: in Ponto, Thibiorum genus --- quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem in Aethiopia, Pharnacum genus, quorum sudor tabem contactis corporihus afferat: Haud procul urbe Româ, in Faliseorum agro, familiae Hirpiae, quae sacrisicio annuo, ad montem Soractem. Apollini fíeri solito, super amhustam ligni struem ambulantes, non aduruntur etc. ad quod vide Notas Iac. Delechampii, ut et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.